monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 13
ID. In Africa, Luciani et Fortunati. Eadem die nativitas sanctae Feliculae virginis, et a Flacco comite, qui voluit beatam petronellam uxorem ducere, post obitum sanctae Petronellam, voluit eam accipere uxorem, sed ipsa hoc renuente, tradidit eam vicario suo in custodiam tenebrosam, ubi sine cibo et potu per septem dies mansit: postea vero levavit eam in equuleum, et ibi torquere iussit, donec emitteret spiritum, et sic praecipitavit eam in cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit, et sepelivit eam septimo milliario ab urbe Roma. Quod audiens praedictus comes, iussit comprehendere ipsum Nicomedem presbyterum, et duci ad sacrificandum; quod cum facere nollet, iussit eum plumbatis caedi, donec emitteret spiritum. Corpus vero eius in Tiberim praecipitatum est, clericus vero eiusdem presbyteri, nomine et opere Iustus, collegit corpus eius, et sepelivit eum iuxta muros, via Nomentana.